Actum in castro Camenecensi Podoliae, feria sexta post dominicam Judica Quadragesimalem, anno Domini 1646.
Nobilis Charzowski sortem suas in villa Charzowce magnifico Lanckoronski capitaneo Scalensi donat.
Nobilis Iwan Charzowski, olim nobilis Harasym Charzowski filius, Popowicz cognomine dictus, sanus recedendo recognovit. Quia ipse bona sua propria et haereditaria, videlicet totas et integras sortes suas haereditarias in bonis villae Charzowce, palatinatu Podoliae et districtu praesentis consistentibus, in se vero recognoscit, tam post mortem praefati olim nobilis Harasim Charzowski et Marussia Popowna, conjuges, parentes vero suos, jure naturalis successionis devolutas, quam et apud religionem patrem Stephanum Charzowski, fratrem suum germanum, jure haereditario acquisitas, et alias quasvis tam ex jure successionis, quam et acquisito quovis modo sese concernentes, cum omni jure, dominio, proprietate, propinquitate, tituloque haereditario, omnibusque et singulis utilitatibus, fructibus, proventibus, redditibus, attinentibus et pertinentibus generaliter universis, nihil juris dominii, proprietatis ac tituli haereditarii pro se et suis successoribus aut quopiam alio reservando seu excipiendo, sed omnibus in genere et singulis in specie comprehensis etc., sed prout ipsemet recognoscens eadem bona tenuit et possidebat etc., jam ex nunc et de facto magnifico Stanislao in Brzezie Lanckoronski, Scalensi etc. capitaneo et ipsius successoribus dat, donat, inscribit et resignat aeviternis temporibus.
Intromissionem ex nunc admittit, tuitionem generalem cavet sub damnis terrestribus. Pro quibus forum sibi coram officio praesenti ad respondendum assignavit.
Et hic in continenti coram eodem officio et actis praesentibus castri capitanei Camenecensis personaliter comparens nobilis Anna, olim nobilis Fedko Korczynski filia, praefati vero recognoscentis nobilis Iwan Czarzowski, Popowicz dicti, consors legitima, cum ejusdem mariti sui, uti tutoris conjugalis, personali assistentia, sana recedendo recognovit.
Quia ipsa de juribus suis reformatorio et advitalitio sibi per praefatum maritum super sortibus praesentibus inscriptis, in rem vero et personam praedicti magnifici capitanei Scalensis per eundem maritum modo praemisso resignatis, sese extendit, cedit et condescendit, inscriptionemque suprascriptam donatoriam in toto approbat ac bonis eisdem respectu jurium suorum abdicat et abrenunciat.
Recognoscentes scribere ignorant.
Немає коментарів:
Дописати коментар