Actum in castro Camenecensi Podoliae, feria sexta post dominicam Iudica Quadragesimalem, anno Domini 1646.
Nobilis Iwan Troian Charzowski Kaleta nuncupatus sortes in Charzowce magnifico Stanislao in Brzezie Lanckoronski, capitaneo Scalensi, donat.
Nobilis Iwan Troian Charzowski Kaleta nuncupatus, sanus mente ac corpore, recedendo recognovit, quia ipse bona sua propria et haereditaria, videlicet totas et integras sortes suas haereditarias Demkowiczowa et Hryniewiczowa nuncupatas, in bonis villae Charzowce, districtus praesentis Camenecensis consistentes, per se recognoscens apud nobilem Petrum Charzowski, dictum Wołos, olim nobilis Jackonis Charzowski filium, fratrem suum patruelem, acquisivit, et alias quascumque sortes suas haereditarias in iisdem bonis villae Charzowce quomodolibet se habere praetendit, cum omni etc. sortium iure, dominio, proprietate, propinquitate, tituloque haereditario, omnibusque et singulis utilitatibus, fructibus, proventibus, redditibus, attinentiis et pertinentis, tum agris, pratis, campis, silvis, virgultis, gajis, pomariis, apiariis, stagnis, piscinis, nihil sibi, suis successoribus aut cuipiam alii ex praemissis reservando seu excipiendo.
Iam ex nunc de facto magnifico Stanislao in Brzezie Lanckoronski, capitaneo Scalensi etc., et ipsius successoribus dedit, donavit, inscripsit et resignavit aeviternis temporibus etc.
Intromissionem ex nunc admittit, tuitionem generalem cavet sub damnis terrestribus, pro quibus citatus existens coram officio praesenti respondebit peremptorie.
Recognoscens scribere ignorat.
Немає коментарів:
Дописати коментар